- AURATA sive ORATA
- AURATA sive ORATAquae Graecis Χρυσόφρυς, Athenaeo l. 7. etiam Ι᾿ωνίσκος, mire celebratur ibidem ab Hicesio et Matrone parodo: utpote piscis carnis candidae, solidae, densae, succi boni, digestu facilis, bene nutriens, nec excretu difficilis; ut est apud Xenocratem. Ephesiam oratam commendat, apud praefatum Athenaeum, Archestratus: illam Lucrini Lucrini lacus Martial. l. 13. Epigr. 90.Non omnis laudem, pretiumque Aurata meretur,Sed cui solus erit concha Lucrina cibus.Contra venenatum mel, in cibis auxilio Auratam esse, alt Plin. l. 32. c. 5. Vide Gerh. Ioh. Vossium de orig. et progress. Idolol. l. 4. c. 25. et 37. In Sinis magna Aureolorum piscium fama est, quorum magna vis in lacu 200. iugerum, in Chekiang sub Hangcheo (Quinsai) in monte Cienkingo, prope Changhoma. Fulvi sunt coloris et per certa inter valla aureis quodammodo lineis intersecta micat cutis, totumque dorsum aureô veluti pulvere inspersum cernitur. Magnitudo digitum non excedit, et tamen trifurcata, bifurcata, subinde etiam simplici ac latiori caudâ armati sunt, unde iucundi amoenique aspectu; magno apud Sinenses in pretio, quos studiose domi aut in viridariis alunt, pulcherrimis ad id vasis adrnatis. Solent tis subinde suâ manu Magnates cibum porrigere; tum, quasinossent, cui domino serviant, quamque suô aspectu voluptatem illi consilient, saepe cum adest, colludunt. Cum ex omnibus partibus, quas incolae expetunt, sint perfecti, unius pretium ad duos tresve aureos non raro ascendit. Adam Preyelius Sinae et Europae c. 42. Alii ab his sunt piscens Sinensibus Xiyu, Lusitanis Savel dicti, qui ineunte Aprili ac Maiô, ad Nankingam, et fluviô Kiangô capiuntur et glacie sepulti ad Imperatorem mittuntur, navibus, quibus nihil pulchrius invenire est: cum sint undiquaque deauratae rubrôque colore depictae, adeoque miram ostendant elegantiam, ut iis omnes aliae naves, si forte occurrerint, cedant. Idem c. 25.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.